- HUGONOTAE
- HUGONOTAEvulgo LES HUGVENOTS, nomen Reformatis, in Gallia, tribui solitum. Quidam id a porta Hugonis, in Turonum urbe, prope quam primo coetus habuêrunt, aut a Rege Hugone, spectro in illa urbe notissimo, cum, ob inimicorum insidias, noctu convenirent: Alii e verbis Huc nos venimus, quibus Deputati eorum aliquando, vel Getmani eiusdem confessionis, ob religonem in Gallia examinati, usi erant, ortum credunt. De horum causa quid iudicandum, vel ex eo patet, quod Dinor. Hist. Gall. memorat, in civilibus bellis, a quodam hostium globo, Bibliorum codicem hastae affixum, et aliquandiu ignominiose circumlatum fuisle, cum hoc prosphonemate: Veritas Hungonotarum! Historia paulo altius repetlta haec est: Dissidia intestina, quae Galliam praet. Sec. Religionis seu causâ, seu obtentu exercuêre, coepêrunt: Ligâ Sacrâ primo in extirpandos Protestantes conditâ, cuius quidem initia sub Francisco I. et Henrico II. sumpta, circa A. C. 1565. interveniente vero Philippo II. Hispaniae Rege complementum additum est, vide Thuan. Hist. l. 37. Ex eo tempore Factionum nomina orta, ut hinc Catholici, ist hinc Hugonotae vocarentur, quae tamen Carolus IX. publico edicto prohibuit, A. C. 1567. Idem l. 38. Accessêrunt dein alia nomina, his Politicorum, illis Zelotatum, cum Pontisicii causam hanc Religonis in civilem transformarent, et tenore foederis sui se Regiis partibus opponerent, vide Eund. l. 40. 45. et 52. ad A. C. 1568. Atque ex his principiis enata Protestantium bella sunt, quotum non alius finis, quam, ut in regno tuto consisterent, liberoque Religionis suae usu fruerentur. Quibus randempost varias paerficationes et illusiones, Edicto Nametico ab Henrico IV. cautum est, A. C. 1598. quo non solum illis liberum Religionis exercitium indultum, sed et ii honores ex aequo admissi sunt. Quod cum adversarii aegre ferrent, insigni bis oratione Rex satisfecit, Lazario Coquerello, Senatore doctissimo, facunde exemplis ex antiquitate petitis, factum Regis probante,Thuan. l. 122. Porro maioris securitatis ergo oppida aliqua ad 8. Annos ipsis concessa sunt, ad quorum praesidia alenda 180000. coronatorum quotannis Rex pollicitus est. Ab eo tempore tranquille vixêrunt Reformati, usque ad mediam aetatem Ludovici XII. cuius auspiciis Rupellam, fortissimum corum munimentum, expugnavit Cardinalis Richelius, au despit des trois Rois, ut ille iactare solebat: sicque sub specie Hugonotarum opprimendorum, Monarchiam Gallicam stabilivit. Post quae pax insperato Reformatis obtigir, et mansit aliqua Edicto firmitas, sed quam novis indies technis imminutum eunt Religionis hostes, allegantes varias rationes, ut: quod pacto perpetuo firmatum non sit, quod in leges Regni publicas non sit receptum, etc. Vide Irenaeum Eubul. de Pace perpet. Protestantibus danda, p. 105. et supra in voce Geusis. Donec illud penitus abolitum, et ad Latina sacra reverti nolentibus gravia indicta sunt, A. C. 1685.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.